Liber Quartus Regum*

Caput 14: Versus 25

Ipse restituit terminos Israel,etc. De Jeroboam dicit:Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis.Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiae, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciamsicut Jonas prophetaveratdevastavit.Quae est in,etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quae in Zacharia turris nebulosa vocatur.
(* Traductions européennes)